

Liber Genesis*
Caput 1: Versus 14
Dixit autem Deus: Fiant luminaria,etc.[AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14]Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremae scilicet et infimae parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quae intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est.Et dividant diem.[BEDA, in Hexaem.]Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariae lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunae vel stellarum splendore radiata, quae hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato aere, qui terris proximus est, superiora tamen aeris spatia semper siderum fulgore sunt lucida.[AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18]Solet quaeri utrum haec luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum.Et sint in signa,etc.[BEDA, ibid.]Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quaelibet alia. Sunt ergo luminariain signa,etc.; non quod a conditione horum tempora coeperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.